[55] EPISTOLA LV.

Pietate, eruditione, & Stemmate Vero Nobili

D. IOANNI a LASCO,

apud Regem Daniae.

S.D.

Non opus est ut multis tuae praestantiae hunc nobilem commendem. Puto illum & tibi & caeteris omnibus piis, qui nuper ex Anglia migrastis, esse cognitum. Tantum peto ut tuis auxiliis non destituatur, si opus hisce habuerit. Ex eo nostra omnia intelliges, & quo in loco Ecclesiae status fuerit. Calamitose & misere. Dominus vultu suo placido benigne nos respiciat & vires adversariorum debilitet. Fremunt & insultant indies magis magisque. Sed aderit tandem qui nunc nobis dormire videtur, & hostes suos prosternet, si hac in vita misericordiae parens hanc gratiam nobis fecerit , laudetur nomen illius sanctum. Sin secus, fiat voluntas illius. Iubet ipse ut pro gloria nominis illius moriamur. Det ipse quod jubet, & duriora, si velit, jubear. Raptim & furtim ex carcere jam qui arctior & durior quam cum tua praestantia a nobis abierit. Sed haec & quae ventura sunt duriora, DEO adjuvante parati sumus subire. Saluta D. Martinum pium & veterem amicum. Nobilem virum Utenhovium, cum caeteris fratribus omnibus, & rogo ut me & concaptivos meos in CHRISTO IESU Patri summo coelesti religiose commendetis, ut nostra morte illius gloria mundo spurcissimo magis magisque illucescat. Ex carcere XXV. Novembris. MDLIII.

Tuae praestantiae memoratissimus apud DEUM

Io. HIPERE,

Glocestr. Episcopus.